

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 6: Versus 13
Discipulos.De quibus elegit duodecim quos apostolos, id est suo loco missos, nominavit; unde:Sicut misit me Pater, et ego mitto vos[Joan. 20.]. In montem ascendens ad se vocat, elegit quos vult, quia non illorum est studii sed divinae gratiae, ut in apostolatum vocarentur; unde:Non vos me elegistis, sed ego elegi vos[Ibid., 15.]. Non sapientes, non divites, non nobiles elegit, ne duxisse pro prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate aliquos ad gratiam traxisse videretur.